Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.].
<<Cic. Acad. Pos. 1.3 Cic. Acad. Pos. 1.6 () >>Cic. Acad. Pos. 1.9

1.5Vides autem eadem ipse; didicisti enim non posse nos Amafinii [Note] aut Rabirii similes esse, qui nulla arte adhibita de rebus ante oculos positis vulgari sermone disputant, nihil definiunt nihil partiuntur nihil apta interrogatione concludunt, nullam denique artem esse nec dicendi nec

-- --

disserendi putant; nos autem praeceptis dialecticorum et oratorum etiam, [Note] quoniam [Note] utramque vim virtutem esse nostri putant, sic parentes ut legibus verbis quoque [Note] novis cogimur uti, quae docti ut dixi a Graecis petere malent, [Note] indocti ne a nobis quidem accipient, [Note] ut [Note] frustra omnis suscipiatur <labor>. [Note] 1.6Iam vero physica, si Epicurum id est si Democritum probarem, possem [Note] scribere ita plane ut Amafinius. [Note] quid est enim magnum, cum causas rerum efficientium sustuleris, de corpusculorum (ita enim appellat atomos) concursione fortuita loqui? nostra tu physica [Note] nosti; quae cum [Note] contineantur ex effectione et ex materia ea quam fingit et format effectio, adhibenda etiam [Note] geometria est; quam [Note] quibusnam quisquam enuntiare verbis aut quem ad intellegendum poterit adducere? Haec ipsa de vita et moribus et de expetendis fugiendisque rebus illi simpliciter, pecudis enim et [Note] hominis idem bonum esse censent; apud nostros autem [Note] non ignoras quae sit et quanta subtilitas. 1.7sive enim [Note] Zenonem sequare, magnum est efficere ut quis intellegat quid sit illud verum et simplex bonum quod non possit ab honestate seiungi (quod bonum quale sit negat omnino Epicurus <se> [Note] sine voluptatibus sensum moventibus ne [Note] suspicari <quidem> [Note]); si vero Academiam veterem persequemur, [Note] quam nos [Note] ut scis probamus, quam erit [Note] illa acute explicanda nobis, quam argute quam obscure etiam contra Stoicos disserendum. Totum igitur illud [Note] philosophiae studium mihi quidem ipse sumo et ad vitae constantiam quantum [Note] possum

-- --

et ad delectationem animi, nec ullum arbitror, ut apud Platonem [Note] est, maius aut melius a diis datum munus homini;



Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.].
<<Cic. Acad. Pos. 1.3 Cic. Acad. Pos. 1.6 () >>Cic. Acad. Pos. 1.9

Powered by PhiloLogic